PALUMBES seu PALUMBUS

PALUMBES seu PALUMBUS
PALUMBES, seu PALUMBUS
columba silvestris est, Hebr. columba arborum, seu nemorum, in titul. Psalmi 56. quod in silvis degit, et in arboribus nidificat. Theocritus Idyll. 3.
Κἠγὼ μὲν δώσω τῇ παρθένῳ αὐτίκα φάσσαν,
Ε᾿κ τᾶς ἀρκεύθω καθελών.
Et ego quidem dabo puellae mox palumbum
Ex iunipero abreptum.
Unde Gallis ramier, a ramis arborum. De iis Plin. l. 10. c. 35. vivere palumbes ad XXX. annum aliquos ad XL. habemus auctores, uno tantum incommodo unguium --- Cantus omnibus, similis atque idem, trinô conficitur versu praeterque in clausula gemitu etc. Iisdem castitas tanta, ut adulteria morte puniant, Porphyr. de abstin. anim. l. 3. et Phile de Anima c. 19. uterque ex Aeliano Histor. l. c. 44. Mahometanis inprimis in pretio sunt, qui proin illos circa Meccham magnô numerô alunt. Nempe sub palumbi specie Mahumeti Deum apparuisse multaque inspirâsse credunt. Lud. Vartomannus Navigat. l. 1. c. 18. Dum iter agimus (versus Meccham) caelum inumbrabant palumbes innumeri. Aiunt avitia huiusmodi ab illa ave traxisse genus, quae Mahumeti in aurem loquebatur, sub velamento sacri Pneumatis. Unde, quod columbae Moses, quam tempore decrescentis diluvii ex Arca emissam ait, id palumbi tribuunt iidem. Vide Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 2. p. 32. apud Plautum in Poenulo, Actu 3. sc. 3. v. 63.
Nos tibi palumbem ad aream usque adduximus,
Nunc te illum melius capere est, si captum esse vis:
voce hâc lepide denotatur homo peregrinus ac hospes, praedae insidiisque lenonis obiectus, Dalechampius Not. ad Plinium d. l. Vide quoque Voss. de Orig. et Progr. idolol. l. 3. c. 79. ubi de aetate eorum, quam illos ad ann. 50. perducere ait, et c. 91. ubi de Palumbi et turturis discrimine.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”